monumenta.ch > Cassiodorus > 2 > sectio 27 > sectio 26 > bnf10439.198 r > 38 > sectio 15 > 14 > sectio > sectio 10 > bsbClm6224.182 > 18
Cassiodorus, Historia Eccl., 7, XVII.De exsilio Barsae episcopi. <<<     >>> XIX.De Eunomio haeresiarcha.

Cassiodorus, 7, CAPUT XVIII.Item de crudelitate Valentis quam gessit adversus orthodoxos, exstincto Procopio.

1 Igitur imperator, exstincto Procopio, felicitate provectus, denuo contra Christianos praelia commovebat, omnem religionem in Ariano dogmate cupiens concordare. Praecipue tamen eum ad furorem provocabat synodus in Lampsaco celebrata; non solum quia Arianorum abdicarat episcopos, sed quoniam promulgationem fidei Ariminensis anathematizaverat. Veniens igitur Nicomediam Bithyniae, convocavit Eleusium Cyzici; is enim sectam Macedonii potius sequebatur, sicut iam dixi.
2 Et faciens concilium Arianorum episcoporum, cogebat Eleusium ut in illorum dogmate consentiret. Qui primum quidem negavit; postea vero cum ei minaretur exsilium, formidatus in Arianum dogma consensit. Quo perpetrato, mox poenitentia tactus, veniens Cyzicum, coram omni populo de violentia querebatur: dicens consensum violentia, non voluntate factum; et ut quaererent sibimet alium episcopum hortabatur, quoniam ipse per necessitatem dogma proprium denegasset. Porro Cyziceni propter amicitias eius alii episcopo subdi noluerunt, manseruntque sub eo, non tamen a propria haeresi permutati sunt.
3 Hoc audiens Constantinopolitanus episcopus, Eunomium in Cyzico ordinavit episcopum, tanquam qui posset populum calliditate verborum ad suum circumvenire consensum. Descendente siquidem Eunomio, sacris praeceptionibus (id est, litteris principis) expelli iubetur Eleusius, et in sede Eunomius collocari. Quo facto, amatores Eleusii extra urbem oratorium fabricantes, collectas ibi faciebant.
4 Haec ergo de Eleusio dicta sufficiant. Nunc de Eunomio referendum est. [SOZOMEN., lib. VI, cap. 8, p. 648.]
Cassiodorus HOME

bav823.289 bav824.208 bnf1603.143

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik